monumenta.ch > Plinius > sectio 196

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 195
{LIV} Semen optimum anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile; etenim omnium definita generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, neque alio modo utilius discernitur. quae spica intervallata semina habebit, abicietur. optimum granum, quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; deterius, cui plus intus albi est.